monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > csg51.136 > sectio 56 > sectio 23 > sectio 9 > sectio 10 > sectio 6 > 79 > bsbClm6224.177 > uwbM.p.th.q.1a.127 > sectio 5 > bnf9389.245 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 8, 12
Aegyptum enim Ptolomaeus Lagi filius tenuit: Macedonas Philippus, qui et Arideus frater Alexandri: Syriam, et Babylonem, et omnia regna Orientis, Seleucus Nicanor: Asiae regnavit Antigonus. Sed non, inquit, in fortitudine eius. Nullus enim magnitudini Alexandri potuit coaequari. Et post multa tempora Syriae rex impudens facie, et intelligens propositiones consurget Antiochus ἑπιφανὴς filius Seleuci, qui et Philopator appellatus est.